MIRABELLUM Hispan

MIRABELLUM Hispan
MIRABELLUM Hispan
Mirabel, locus Hispaniae et illustris familiae nomen, quae Davilarum stirpis ramus est. Alvarus enim Domnius de Mirabel, Alvari II. de Zuniga Ducis de Beiar filiorum unus, ab uxore Maria Manuel de Sotomayor dominium Alconchel obtinuit, quae utraque successio per Mariam Manuel de Zuniga, ad familiam Davilarum delapsa est, unde Marchiones de Mirabel, quorum series haec. Petrus Davila Dn. de las Navas et Villafranca, ex Maria Bracamonte, pater fuit Petri Davilae Comitis del Risco: quô, et Elvirâ Toletanâ, natus Stephanus Comes, Elviram de Zuniga sibi iunxit, atque ex ea suscepit Petrum Davilam Marchionem de las Navas Comitem del Risco, cui Maria de Corduba Petrum genuit Marchionem de las Navas et Comitem del Risco; patrem ex Hieronyma Henricia de Guzman, Antonii de Toledo et Davila. Hic, ductâ Franciscâ de Zuniga et Davila Marchion. de Mirabel (filia Alfonsi de Zuniga et Corduba ac Hieronymae de Zuniga et Davila Marchion. de Mirabel, Ludovico Davilâ Marchione de Mirabel genitae) suscepit Antonium, Henricum et Blathasarum, nominis de Zuniga et Davila Marchiones de Mirabello. Vide Phil. Iacobum Spenerum Theatr. Nobil. Europ. Part. 2. p. 69.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”